- AZENIA
- AZENIApars tribûs Hippothoontidis, in Attica. Steph. Hinc oriundus erat Olus Pontius Nymphodotus, Cosmetes Epheborum, de qua dignitate vide Marmora Oxoniensia, p. 84. et 85. Floruit autem is Caiô Iuliô Casiô Archonte, ut apparet ex pulcherima Inscr. veteris marmoris haud pridem Athenis in Angliam allati, quod basis erat statuae, a Pothino quodam in Nymphodoti huius honorem exstructae erectaeque. Initium sic habet,ΕΙΚΟΝΑ ΤΗΝ ΔΕ ΠΟΘΕΙΝΟΣ ΕΝ ΕΦΗΒΟΙΣΙ ΠΑΛΑΙΣΤΠΑΤΕΥΕΑΣ ΚΟΣΜΗΤΟΥ ΘΗΚΑΤΟ ΝΥΜΦΟΔΟΤΟΥΕΠΙ ΤΗΣ ΓΑΙΟΥ ΙΟΥΛΙΟΥ ΚΑΣΙΟΥ ΣΤΕΙΠΙΕΩΣ ΑΠΧΗΣΚΟΣΜΗΤΗΣ ΕΦΗΒΩΝΩΛΟΣ ΠΟΝΤΙΟΣ ΝΥΜΦΟΔΟΤΟΣ ΑΖΗΝΙΕΥΣΚΑΙ ΥΠΟΚ ΟΣΜΗΤΑΙ.Coetera vide apud Iac. Sponium Itinerar. Graeciae p. 76. qui ex eadem Inscr. docet, Cosmetas hos seu Gymnasiarchas menstruos solum fuisse, et a Boedromione mense auspicia regiminis Scholastici duci consuevisse p. seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.